Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 2: Versus 29

Circumcisio cordis.ORIG.Est quae purificat animam, et vitiorum maculas abscindit.Cujus laus.AMBR.Laudat Deus credentem, etc., usque ad quod coram hominibus apparebat in opere.Non ex hominibus.AUG.Circumcisionem autem cordis dicit, puram scilicet ab omni illicita concupiscentia voluntatem: quod non fit littera docente et minante, sed spiritu adjuvante atque sanante.
(* Traductions européennes)